CELENDRAE sive CELENDRIS aut CELENDERIS

CELENDRAE sive CELENDRIS aut CELENDERIS
CELENDRAE, sive CELENDRIS, aut CELENDERIS
Samiorum colonia in Cilicia, portum habens eiusdem nominis ad Selinuntis fluv. ostia. Lucan. l. 8. v. 259.
------ Sequitur pars magna Senatus
Ad porofugum collecta ducem, parvisque Celendris,
Quô portu mittitque rates, recipitque Selinus.
At in Strabone, inter Selinuntem et Celenderin, multa sunt interiecta. Hinc regio Celenderitis apud Plinium, l. 5. c. 27. Vide Bochart. de Phoen. Colon. l. 1. c. 5. Meminit eius quoque Tacit. l. 2. Annal. c. 80. Piso castellum Cilicia munitum admodum, cui nomen Celenderis, occupat. Nominat id Iosephus, l. 17. Iud. Ant. collocatque in via, quâ Romam ibatur; sed in eo scriptum Celendris. Meminit et Ptolemaus. Antiquissimum id fuit, si Apollodoro fides, l. 3. qui conditionem eius refert, ad Sandarum Tithoni nepotem: Ο῝ς inquit, ἐκ Συρίας ἐλθὼν εἰς Κιλικίαν πόλιν ἔκτιςε Κελένδεριν. Lipsius ad illum locum Taciti. Inde principium Ciliciae ad Occidentem Artemidorus duxit, apud Strabonem, l. 14. Εἶτα τόπος Μελανία καὶ Κελενδερὶς πόλις λιμένα ἔχουςα. τινὲς δὲ ταύτην αρχην` τίθενται τῆς Κιλικίας, οὐ τὸ Κορακήςιον, ὧν ἐςτι καὶ Α᾿ρτιμίδωρος. Cum alii ampliores eius terminos a Melane amne, alii a Coracesio, inciperent. Vide Salmas. ad Solin. p. 771.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”